- CAERESI
- CAERESIet Paemani, una cum Eburonibus et Condrusis inter Belgas numerantur Caesari l. 2. c. 4. qui communi nomine germanos appellari tradit. Ceresos, et Pemanos aliqui melius forsitan scribunt. Marlianus Cheruscos illos mendose, hos Pemanos appellat, et utrosque conicit fuisle inter populos Leodicensis Diceceseos. Orosius alteros Cerosos, alteros Cemanos pro Pemanis nuncupat, veterum codicum Caesaris fidem secutus; Caeresos et Caemannos auctor Historiae Miscellae in membranis, qui Orosium translcribere consuevit. Caeresos Samson putat fuisle prope Leodicum, ubi hodieque locus nomen eorum servet, Sire vulgo dictus, alias Sere, vicus ad Mosam Leodico proximus: aut certe accolas Charis fluminis (Chier) exstitisse ad Bublionem versus, a quo flumine nomen acceperint. Paemanos vero existimat esle pagi Famennensis incolas, seu Famennenses, ceux du pays de Famenne, aut Faminne, in Dioecesi quidem Leodicensi, sed in Ducatu Luciliburgensi positos: apud quos sunt Marca in Famenna, Marche en Faminne; et Horreum in Famenna, Hout en Faminne, loca non procula silva Arduenna dissita. Hae sunt Samsonis coniecturae, solâ nominum similitudine ducti, quô vix ullum est argumentum levius, ullum fallacius. Quamquam quae Cemanos inter vel Caemannos, atque Famennenses nominum similitudo videri potest? Cemanos enim vel Caemannos ab Orosio et in Historia Miscella vocari diximus, qui a Iulio Caesare loc. cit. Paemani nuncupantur: et literam quidem P in F mutari constat: c in f converti nusquam observo. Quae analogiae regula a fluvio chare vel Caro Caetesos deduci permittit? Charem autem Fortunatus ante annos 1070. hunc fluvium veteri ac recepto pridem nomine appellavit; Charam, Carum, et Carum Frodoardus ante annos septingentos, ac Sigebertus. Hadr. Vales. Notit. Gall. Vide quoque B. Rhenanum Rerum Germ. Nov-Antiqq l. 1. cum Notis Ottonis ICti.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.